라틴어 문장 검색

sed veteris populi Romani prospera vel adversa claris scriptoribus memorata sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 1장7)
iuniores post Actiacam victoriam, etiam senes plerique inter bella civium nati:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장10)
at hercule verbera et vulnera, duram hiemem, exercitas aestates, bellum atrox aut sterilem pacem sempiterna.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장9)
Lentulo, quod is ante alios aetate et gloria belli firmare Drusum credebatur et illa militiae flagitia primus aspernari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장2)
igitur Caesar arma classem socios demittere Rheno parat, si imperium detrectetur, bello certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 45장5)
nam in pace causas et merita spectari, ubi bellum ingruat innocentis ac noxios iuxta cadere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 48장3)
et Marsos congredi ausos prospero proelio cohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장9)
et ne bellum mole una ingrueret Caecinam cum quadraginta cohortibus Romanis distrahendo hosti per Bructeros ad flumen Amisiam mittit, equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장3)
Germani ob prospera indefessi, ne tum quidem sumpta quiete, quantum aquarum circum surgentibus iugis oritur vertere in subiecta, mersaque humo et obruto quod effectum operis duplicatus militi labor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장7)
quorum laudato studio Germanicus, armis modo et equis ad bellum sumptis, propria pecunia militem iuvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 71장4)
centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장2)
sed ubi minitari Artabanus et parum subsidii in Armeniis, vel, si nostra vi defenderetur, bellum adversus Parthos sumendum erat, rector Syriae Creticus Silanus excitum custodia circumdat, manente luxu et regio nomine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장6)
at ille, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장2)
insula Batavorum in quam convenirent praedicta, ob facilis adpulsus accipiendisque copiis et transmit- tendum ad bellum opportuna.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장8)
nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION