라틴어 문장 검색

Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:4)
Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:2)
Non pronum est tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosque inemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque deerrantem, vitae peccata delectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 10:3)
Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:3)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
iura pudorque et coniugii sacrata fides fugiunt aulas;
(세네카, 아가멤논 2:8)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
et inter istas mentis obsessae faces, fessus quidem et devinctus et pessumdatus, pudor rebellat.
(세네카, 아가멤논 3:19)
Surgit residuus pristinae mentis pudor - quid obstrepis?
(세네카, 아가멤논 6:24)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)
Sed non possum amplius dissimulare, et dolorem, quem graviorem pudor facit, continere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:4)
HYBREAS, inquit, cum diceret controuersiam de illo qui tribadas deprehendit et occidit, describere coepit mariti adfectum, in quo non deberet exigi inhonesta inquisitio:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 23:1)
ubi uero quaeret uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:5)
maritum indignatum prosiluisse quasi in corruptorem.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 35:5)
"quaedam ardentibus rogis se maritorum immiserunt, quaedam uicaria maritorum salutem anima redemerunt."
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur.23)

SEARCH

MENU NAVIGATION