라틴어 문장 검색

nec quaesita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet, scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, et domitus freno saepe repugnat equus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 610)
neve tamen tota capias fera gaudia mente, non est placandi spes mihi nulla dei, vel quia peccavi citra scelus, utque pudore non caret, invidia sic mea culpa caret, vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu illo, cui paret, mitius orbis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 811)
indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 112)
contudit ingenium patientia longa malorum, et pars antiqui nulla vigoris adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1212)
Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:5)
Stella de patientia Dei sic nostris loquitur oculis, qui ad eius splendorem consuescant oportet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:3)
Fides asserit quoque veniam dari posse, quae pluries tempore, labore, patientia et operositate indiget:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:4)
« Hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia » (Lc 8,15).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 114:2)
advenit promissa dies quam dixerat iste adfore versiculus, cum virgo puerpera, teste haud dubie sponso, pacti cui cura pudoris, edidit, Emmanuelque meum me cernere fecit, estne Deus iam noster?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3199)
tegmina suta parant foliis, dedecus ut pudor occuleret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum33)
hic est quem Sabaoth Deum vocamus, expers principii carensque fine, rerum conditor et repertor orbis, fons vitae liquida fluens ab arce, infusor fidei, sator pudoris, mortis perdomitor, salutis auctor.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum2)
nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum8)
rectius laeto tegimus pudore quidquid ad cultum Patris exhibemus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium7)
sentisne, virgo nobilis, matura per fastidia pudoris intactum decus honore partus crescere?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias15)
inde puellarum ludibria, pignera, partus, et furtivus amor iuvenum et deprensa iugalis corruptela tori, quoniam regalibus aula fervere tunc vitiis solita est, nec perdita luxu divorum suboles sancti meminisse pudoris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권65)

SEARCH

MENU NAVIGATION