라틴어 문장 검색

nihil est enim eo pulchrius nihil salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:11)
Et "Si domus pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:6)
est enim pulcher (et ob eam speciem, quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:5)
Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus, labi autem, errare, nescire, decipi et malum et turpe ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:2)
alii multitudinis iudicio feruntur, quaeque maiori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:3)
O puerum pulchrum, Pericle!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:4)
Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus praeclaris factis illud pulcherrimum existimat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:5)
Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere adiutor auctorque sententiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:4)
Est autem tale quale floruit Athenis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 1:3)
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repetenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 1:1)
Ac ne qui forte cum aliis studiis, quae reconditis in artibus atque in quadam varietate litterarum versentur, magis hanc dicendi rationem, quam cum imperatoris laude aut cum boni senatoris prudentia comparandam putet, convertat animum ad ea ipsa artium genera circumspiciatque, qui in eis floruerint quamque multi sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 8:2)
haec una res in omni libero populo maximeque in pacatis tranquillisque civitatibus praecipue semper floruit semperque dominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:4)
audivi enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 45:2)
illud autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:2)
omninoque perficiendum est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta [esse] videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 210:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION