라틴어 문장 검색

haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
hae si ponantur singulae subiectis probationibus, plures sunt propositiones;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 247:2)
propositis enim probationibus omnis in reliquum gratia novitatis praecerpitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 254:3)
interim refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:1)
At si quid in eo, quod est fortius, timebimus, utraque probatione nitemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 264:1)
et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur a iudice aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 268:1)
ita surrepetur animo iudicis et, dum sperat probationem pudoris, asperioribus illis minus repugnabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 270:5)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
lis nulla est, cui probatione opus non sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 6:2)
eius praecepta sic optime divisuri videmur, ut prius, quae in commune ad omnes quaestiones pertinent, ostendamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 6:3)
ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita consensum fere omnium meruit, alias esse probationes, quas extra dicendi rationem acciperet orator, alias, quas ex causa traheret ipse et quodam modo gigneret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 8:1)
sicut in tormentis quoque, qui est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem vera fatendi necessitatem vocet, altera saepe etiam causam falsa dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis infirmitas necessarium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 19:1)
nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 20:2)
an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis an procedente cruciatu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 20:4)
Sed hoc ipsum argumenta ex causa trahit, si forte aut incredibile est id actum esse, quod tabulae continent, aut, ut frequentius evenit, aliis probationibus aeque inartificialibus solvitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION