라틴어 문장 검색

conscenderat Alpes Raetorumque iugo per longa silentia ductus Romano exierat populato trux Alamannus perque Cani quondam dictos de nomine campos in praedam centum noviens dimiserat hostes, iamque magister eras:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
discrimine nullo sternuntur passim campis, et fortia quaeque fecit iners, trepidante fuga mare pallidus intrat et naves pertransit eques, turpique natatu de pelago ad cymbam rediit, sic tertia Pyrrhi quondam pugna fuit:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 178)
quod si maternas laudes cantasse favori est nec valeo priscas aequiperare fides, publicus hic pater est, vovi cui carmen, Avitus:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 13)
"me Teutone iuncto quondam fracte subis Cimber, gladiisque gravatas ante manus solas iussi portare catenas, vae mihi!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 40)
"sum tota in principe, tota principis, et fio lacerum de Caesare regnum, quae quondam regina fui;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 50)
"Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam, tellus clara viris, cui non dedit optima quondam rerum opifex natura parem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 68)
"testis mihi Caesaris esto hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus Gergoviae castris miles vix restitit ipsis, hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum stemmata complexum germen, palmata cucurrit per proavos, gentisque suae te teste, Philagri, patricius resplendet apex."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
"Avite, nobilitas tu solus avos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 74)
"quem pro pietate propinqui expetis in media pelliti principis aula tutus, Avite, fide."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)
"proditus ut tandem tanti qui causa tumultus, inquit Avitus:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 113)
"et nil est gravius, si forsitan umquam vincere contingat, trepido, postquam undique nullum praesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est, foedus, Avite, novas;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 126)
"orbis, Avite, salus, cui non nova gloria nunc est quod rogat Aetius, voluisti, et non nocet hostis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 142)
"hos ad bella trahit iam tum spes orbis Avitus, vel iam privatus vel adhuc, sic cinnama busto collis Erythraei portans Phoebeius ales concitat omne avium vulgus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 152)
"hic iam disposito laxantes frena duello Vesorum proceres raptim suspendit ab ira rumor, succinctum referens diplomate Avitum iam Geticas intrare domos positaque parumper mole magisterii legati iura subisse."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 165)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION