라틴어 문장 검색

"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera, mittit et accipias munera parua rogat, teque suis iurat caram magis esse medullis, siue sibi coniunx siue futura soror;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 111)
"Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas non est in uanum fabula ficta iocum;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 431)
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 624)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
I, caput obnube liberatoris urbis huius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 278:2)
ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:4)
scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae adflictae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 409:2)
erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:2)
est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurate consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:2)
omnia onera quae communia quondam fuerint, inclinasse in primores civitatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 485:1)
ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi Romani animus latens opperiretur tempora sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 574:1)
liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:2)
se superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 72:2)
questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:2)
sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeviret magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 583:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION