라틴어 문장 검색

At cum incerta volant caeloque examina ludunt contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt, instabiles animos ludo prohibebis inani.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 6:1)
" Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentem ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi nunc alii benigna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2914)
operta recludit, spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem, sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 59)
verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 168)
aut ille centum nobilem Cretam urbibus ventis iturus non suis exercitatas aut petit Syrtis noto aut fertur incerto mari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 98)
ubi haec severus te palam laudaveram, iussus abire domum ferebar incerto pede ad non amicos heu mihi postis et heu limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 117)
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, quos Venerem incertam rapientis more ferarum viribus editior caedebat ut in grege taurus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:13)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse Deum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.1)
id, si promittas, et incertum est et in diem et in paucioribus;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 3:1)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
eius haec vis est, ut id quod dubium est ad aliquid simile, de quo non quaeritur, referat et incerta certis probet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 225:1)
quid de aliis dicam, cum senatus senati an senatus faciat, incertum sit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 247:1)
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:4)
ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:3)
sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 162:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION