라틴어 문장 검색

Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes viderat, offensus vitiis, quae plurima menti femineae natura dedit, sine coniuge caelebs vivebat thalamique diu consorte carebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:1)
nox caret igne suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:4)
nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:7)
At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:8)
caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 59:4)
Mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:5)
Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 13:3)
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et componere vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:9)
neu nescius erres, lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:2)
) claudor hara, solumque suis caruisse figura vidimus Eurylochum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:7)
Non tamen ante tui curam fugisse memento, quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:6)
Victima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem imponique suae videt inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praevisos forsitan unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 13:3)
Morte carent animae, semperque priore relicta sede novis domibus vivunt habitantque receptae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:3)
ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem gravitate carent nulloque premente alta petunt, aer atque aere purior ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:4)
nec honore carere ulterius passi, festam imposuere coronam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION