라틴어 문장 검색

numquam oculos animumque levans rationis ad arcem rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum, privatos celebrans agnorum sanguine divos, iamque domo egrediens, ut publica festa diesque et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit laurigerosque deum templis adstare ministros ac Sacram resonare Viam mugitibus ante delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa more deae, nomenque loci ceu numen habetur, atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt templa, simul geminis adolentur tura deabus), vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1 contulit ad simulacra fidem dominosque putavit aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권75)
tum dextra famulum levat sistitque et docet ingredi tergum per tumidum freti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr8)
"tu me praeterito meditaris numina mille, quae simules parere meis virtutibus, ut me per varias partes minuas, cui nulla recidi pars aut forma potest, quia sum substantia simplex, nec pars esse queo."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 278)
"si potui manibus Gallorum excisa levare de cinerum squalore caput, redeunte Camillo signa renidenti fumans si fronte recepi, si potui miseras sertis redimire ruinas et male pendentes lauro praecingere turres, quo te suscipiam gremio, fortissime princeps?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2246)
alter et pecuniam recidit, unde victitent egeni.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus2)
quae tandem natura potest consistere duplex aut regnare diu, quam fons divisus ab arce separat, alternaque apicum dicione recidit?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 19)
non ausa est cohibere poena palmas in morem crucis ad Patrem levandas;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.54)
"gladius recidat vile vix hominis caput infantis, istum flamma vindex concremet, sit his sub uno fine dispar exitus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1346)
omne onus ex umeris reiecerat, omnibus ibat nudata induviis multo et se fasce levarat, olim divitiis gravibusque oppressa talentis, libera nunc miserando inopum, quos larga benigne foverat effundens patrium bene prodiga censum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1160)
Sperabit sumtum tibi senex levatum esse harum abitu.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 491)
Nolite sinere per vos artem musicam Recidere ad paucos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.27)
levat ipse tridenti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:3)
- sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 22:7)
Ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:2)
Instaurati animi, regis succurrere tectis, auxilioque levare viros, vimque addere victis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION