라틴어 문장 검색

restitui Capitolium placuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 4장10)
Ceterum eo senatus die quo de imperio Vespasiani censebant, placuerat mitti ad principem legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장7)
quo modo pessimis imperatoribus sine fine dominationem, ita quamvis egregiis modum libertatis placere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장13)
igitur ipso rebellis familiae nomine placuit impositusque scuto more gentis et sustinentium umeris vibratus dux deligitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장8)
vis et arma satis placebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장4)
repeti inde cognitionem inter Musonium Rufum et Publium Celerem placuit, damnatusque Publius et Sorani manibus satis factum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장9)
proaviam suam divo Iulio per Gallias bellanti corpore atque adulterio placuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장7)
resipiscere paulatim civitates fasque et foedera respicere, principibus Remis, qui per Gallias edixere ut missis legatis in commune consultarent, libertas an pax placeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장9)
taedio futurorum praesentia placuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 69장9)
septimo die otium placuisse ferunt, quia is finem laborum tulerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 4장7)
Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in terra dimicari magis placebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 1:1)
cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:1)
siquidem ante paucos dies quam aedilitatem iniret, uenit in suspicionem conspirasse cum Marco Crasso consulari, item Publio Sulla et L. Autronio post designationem consulatus ambitus condemnatis, ut principio anni senatum adorirentur, et trucidatis quos placitum esset, dictaturam Crassus inuaderet, ipse ab eo magister equitum diceretur constitutaque ad arbitrium re publica Sullae et Autronio consulatus restitueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 9장 1:2)
Curiam, in qua occisus est, obstrui placuit Idusque Martias Parricidium nominari, ac ne umquam eo die senatus ageretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:4)
addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque iudicum recognouit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION