라틴어 문장 검색

si qua fecundum caput palude tota vastior serpens movet, ignara vinci, si quid excessit feras immane dirum horribile, quo viso Hercules avertat oculos, hoc specu immenso exeat, vel si ferae negantur, hanc animam precor converte in aliquod:
(세네카, Hercules Oetaeus 4:16)
mortalis odia femina excessit tua.
(세네카, Hercules Oetaeus 17:25)
non ego penates profugus excessi meos:
(세네카, 오이디푸스 1:13)
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor, comitatus illo dignus, excedent simul;
(세네카, 오이디푸스 7:55)
quicquid excessit modum pendet instabili loco.
(세네카, 오이디푸스 11:48)
excedat agedum rebus humanis Venus, quae supplet ac restituit exhaustum genus:
(세네카, 파이드라 6:26)
Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet;
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:11)
Excede, Pietas, si modo in nostra domo
(세네카, Thyestes 256:1)
tecum excedent
(세네카, Thyestes 884:1)
secum excedens sua regna tulit;
(세네카, Troades 167:1)
"hic quonam est qui sub mea iura redegit Samnitem, Gurges, Volsci qui terga cecidit, Marcius, et Senones fundens dictator et exul?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 34)
quid nugas temerarias amici, sparsit quas tenerae iocus iuventae, in formam redigi iubes libelli, ingentem simul et repente fascem conflari invidiae et perire chartam?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem3)
6. si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem115)
teretes umeri, validi lacerti, dura bracchia, patulae manus, recedente alvo pectus excedens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:3)
sed non amplius moror, ne, si longior stilo terminus, relegentem te autumnus inveniat, proinde mihi tribue veniendi celeritatem (nam redeundi moram tibi ipse praestabis), daturus hinc veniam, quod brevitatem sibi debitam paulo scrupulosior epistula excessit, dum totum ruris situm sollicita rimatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION