라틴어 문장 검색

nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae suae elabi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 166:3)
praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et nihilominus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam illius sacri templum vocabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 246:1)
cuius mihi religionis non haec sola ratio, quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus, ut maiora praeteritis ac magis ardua sint, quae ingredior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:1)
ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:2)
simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest quam confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:2)
verum in his quoque confessionibus est aliquid, quod de invidia, quam expositio adversarii fecit, detrahi possit, cum etiam servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 158:3)
sed si confessionem culpae meae exigitis, fui pater durus et patrimonii, quod melius ab his administrari poterat, tenax custos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 162:4)
solet nonnunquam movere lacrimas ipsa confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 166:4)
similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:2)
haec enim propositio confessionem adversarii premit et quodammodo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem sed adiuvat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:7)
aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 26:2)
inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in argumentis dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 64:2)
utique nihil erit peius quam confessio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 296:3)
nam et cautiores ad suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:3)
erumpit etiam invitis saepe, nec vultus modo ac vocis exprimit confessionem, sed totum corpus vi sua concutit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION