라틴어 문장 검색

et non relinquas querentibus te retro maledicere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 4:18)
"Ego habeo filios vel parentes, quibus volo relinquere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:4)
Nam, qui helimosinas non facit, plus alium quamse diligit, et, alii relinquendo, nichil sibi penitus reservat, quod est magna dementia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 13:5)
Nam ille, qui archipiratadicitur, nisi aequaliter predam disperciat aut interficitur a sociis aut relinquitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:15)
Et Dominus eciam cum mulier deprehensa in adulterio ducta esset ante eum, digito scribebatin tera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:15)
Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 3:2)
Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:31)
Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:33)
Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:36)
Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:52)
Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:19)
Et eo relicto ad propria remeavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:19)
Magister, dic mihi, quid fecit, ut meliussciam si quam duxero illam custodire.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:57)
Quidam iuvenis fuit, qui totam intentionem suam et totum sensum suumet adhuc totum tempus suum ad hoc misit ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:1)
Sed primitus perrexit quaerere consiliumet sapientiorem illius regionis adiit hominem et qualiter custodire possetquam ducere volebat quaesivit uxorem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION