라틴어 문장 검색

namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)
longo post intervallo temporis natus Timagenes vel hoc est ipso probabilis, quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 76:2)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)
ferro an fame acrius urgear, incertus sum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장6)
tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis omnis sub iugum missurum;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장13)
cibus illis aduersum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장10)
Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:6)
Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversus infesta corporis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:3)
In sua potestate habet, quam cito reparet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:5)
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:4)
Admitte istos, quos nova artificia docuit fames;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:3)
Parvo fames constat, magno fastidium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:2)
Toleranda est enim ad hoc properantibus vel fames.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:2)
Perpessi sunt exercitus inopiam omnium rerum, vixerunt herbarum radicibus et dictu foedis tulerunt famem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION