라틴어 문장 검색

ruat vel in me, dummodo in fratrem ruat.
(세네카, Thyestes 196:1)
De mansuetis igitur reptilibus accipe, quae etsi non omnia ventre et pectore repunt sicut colubri, tam exiguos tamen pedes habent, ut repere magis quam ambulare videantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:5)
aut certe 'ruit' cum impetu et festinatione venit, ut qua data porta ruunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2505)
itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 665:1)
multa tamen exemplaria 'Arcades at portis ruere' habuerunt, ut coniunctio sit, non praepositio, ut it nigrum campis agmen pro 'per campos' et it portis iubare 'per portas'. 'ruere' autem, id est magna velocitate ferri, ut excitum ruit ad portus et ruuntque effusi carcere currus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1422)

SEARCH

MENU NAVIGATION