라틴어 문장 검색

nunc senem principem, longa potentia, provisis etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장13)
at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)
Eo in metu arguere Germanicum omnes quod non ad superiorem exercitum pergeret, ubi obsequia et contra rebellis auxilium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장1)
Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장1)
Chauci cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장6)
inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum invocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장4)
postremum auxiliorum agmen Batavique in parte ea, dum insultant aquis artemque nandi ostentant, turbati et quidam hausti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장5)
quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장9)
rex Archelaus quinquagesimum annum Cappadocia potiebatur, invisus Tiberio quod eum Rhodi agentem nullo officio coluisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장3)
sed Suebi praetendebantur auxilium adversus Cheruscos orantes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 44장3)
et transfugiis paulatim nudatus in Marcomanos concessit misitque legatos ad Tiberium oraturos auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장9)
statimque a Cotye dimissa sunt quae paraverat auxilia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장3)
concurrentis desertores per manipulos componit, armat lixas traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Syriam euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent scribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suscipiendum bellum abnuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장4)
nam admixtis desertoribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae servitiis auxilia Cilicum quae reguli miserant in numerum legionis composuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장2)
Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exercitum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION