라틴어 문장 검색

adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:256)
Continuant superi pleno Romana favore gaudia successusque novis successibus augent:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:1)
Tempore tam parvo tot proelia sanguine nullo perficis et luna nuper nascente profectus ante redis, quam tota fuit, Rhenumque minacem cornibus infractis adeo mitescere cogis, ut Salius iam rura colat flexosque Sygambrus in falcem curvet gladios, geminasque viator cum videat ripas, quae sit Romana, requirat;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:117)
sub iudice nostro regia Romanus disquirit crimina carcer:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:125)
demens, qui numero tantum, non robore mensus Romanos rapidis ibat ceu protinus omnes calcaturus equis et, quod iactare solebat, solibus effetos mersurus pulvere Gallos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:181)
hic stabat Romana salus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:196)
solo poterit Stilichone medente crescere Romanum vulnus tectura cicatrix;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:93)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)
complectere dextram, sub iuga quae Poenos iterum Romana redegit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:6)
Non alium certe Romanae clarius arces suscepere ducem, nec cum cedente rediret Fabricius Pyrrho nec cum Capitolia curru Pellaeae domitor Paullus conscenderet aulae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:21)
sed robore freta Gabino te duce Romana tandem se vindicat ira.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:50)
haec obvia fatis innumeras uno gereret cum tempore pugnas, Hispanas caperet, Siculas obsideret urbes et Gallum terris prosterneret, aequore Poenum, numquam succubuit damnis et territa nullo vulnere post Cannas maior Trebiamque fremebat et, cum iam premerent flammae murumque feriret hostis, in extremos aciem mittebat Hiberos nec stetit Oceano remisque ingressa profundum vincendos alio quaesivit in orbe Britannos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:74)
nec terminus umquam Romanae dicionis erit, nam cetera regna luxuries vitiis odiisque superbia vertit:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:81)
subiecit Persen macedo, cessurus et ipse Romanis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:84)
Mavortia plebes te dominum Bruto non indignante fatetur et, quod adhuc nullo potuit terrore coacta libertas Romana pati, Stilichonis amori detulit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:100)

SEARCH

MENU NAVIGATION