라틴어 문장 검색

Non sumus modica laudatione contenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:3)
Absolutum enim illud humanae naturae bonum corporis et animi pace contentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 46:3)
iam aetas mea contenta est suo frigore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 1:6)
si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 7:2)
una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 6:2)
, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 2:3)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 2:5)
non adsueverunt animo esse contenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:3)
Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:5)
Sunt autem, ut existimo, necessariae, primum ne sim me uno contentus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:5)
Seneca Lucilio suo salutem Peperceram tibi et quicquid nodosi adhuc supererat, praeterieram, contentus quasi gustum tibi dare eorum, quae a nostris dicuntur, ut probetur virtus ad explendam beatam vitam sola satis efficax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 851)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
O quantum erat saeculi decus, imperatorem triumphalem, censorium, quod super omnia haec est, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 10:1)
Simus hoc titulo rusticiore contenti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 38:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION