라틴어 문장 검색

atque utinam ego potius filio iuveni quam ille patri seni cessisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장11)
quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
huc potius intenderet, diem aedificationibus noctem conviviis traheret, quam solus et nullis voluptatibus avocatus maestam vigilantiam et malas curas exerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장5)
quod si mecum ante viri strenui, aediles, consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut palam fieret quibus flagitiis impares essemus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 53장3)
darent Iuniae familiae et viro quondam ordinis eiusdem ut Cythnum potius concederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장16)
quin potius ministrum veneni excruciaret, auctorem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum uteretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장3)
subverterent potius iura quam custodes eorum amoverent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 30장6)
an potius discordiam et seditionem a satellite Seiani quaesitam, qua rudis animos nomine honoris ad corrumpendum militiae morem propelleret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 3장3)
iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장17)
belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum caedis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장4)
'Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere pacem accipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장1)
at hercule olim Italia legionibus longinquas in provincias commeatus portabat, nec nunc infecunditate laboratur, sed Africam potius et Aegyptum exercemus, navibusque et casibus vita populi Romani permissa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 43장6)
enimvero certamen acerrimum, amita potius an mater apud Neronem praevaleret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장9)
tum Agrippina versis artibus per blandimenta iuvenem adgredi, suum potius cubiculum ac sinum offerre contegendis quae prima aetas et summa fortuna expeterent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장2)
crimen, periculum, omnia potius toleraturum, quam veterem ac domi partam dignationem subitae felicitati submitteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION