라틴어 문장 검색

Itaque paulo ante multos e ducibus suis et viris militaribus primariis secreto subornarat ut in scriptis ad pacem eum hortarentur, idque obnixe contenderent per viam supplicationis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:16)
Iste autem excessus tunc temporis complures nactus est interpretationes et glossas.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:20)
Novum Organum, sive Indicia de Interpretatione Naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 4:2)
Atque est ea quam adducimus ars (quam Interpretationem Naturae appellare consuevimus) ex genere logicae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:4)
DE INTERPRETATIONE NATURAE.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 4:1)
At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:6)
Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:11)
APHORISMI DE INTERPRETATIONE NATURAE ET REGNO HOMINIS.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 2:2)
Rationem humanam, qua utimur ad naturam, anticipationes naturae (quia res temeraria est et praematura), at illam rationem quae debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturae, docendi gratia, vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 54:1)
Quin longe validiores sunt ad subeundum assensum anticipationes, quam interpretationes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:1)
ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:3)
Doctrina enim de idolis similiter se habet ad interpretationem naturae, sicut doctrina de sophisticis elenchis ad dialecticam vulgarem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:3)
sed omnis verior interpretatio naturae conficitur per instantias, et experimenta idonea et apposita;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:11)
Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:6)
atqui nulla nisi de scripto inventio probanda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION