라틴어 문장 검색

hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
Christum non tenuit saxum, non claustra sepulcri;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon) 43:1)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
vix fama nota est, abditis quam plena sanctis Roma sit, quam dives urbanum solum sacris sepulcris floreat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.164)
hic, ubi marmore perspicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena, relliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.54)
Bis novem noster populus sub uno martyrum servat cineres sepulcro:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.1)
noster est, quamvis procul hinc in urbe passus ignota dederit sepulcri gloriam victor prope litus altae forte Sagunti.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.22)
quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro, quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas, carminis leges amor aureorum nominum parvi facit, et loquendi cura de sanctis vitiosa non est nec rudis umquam, plenus est artis modus adnotatas nominum formas recitare Christo, quas tenet caeli liber explicandus tempore iusto, octo tunc sanctos recolet decemque angelus coram Patre Filioque urbis unius regimen tenentes iure sepulcri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.35)
"iam nunc et ossa extinxero, ne sit sepulcrum funeris, quod plebs gregalis excolat titulum que Agat martyris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.117)
prius relatos denique humus quieta suscipit, quam pulsa summis nisibus carina portum tangeret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.144)
felix amoeni litoris secessus ille, qui sacra fovens harenis viscera vicem sepulcri praebuit, dum cura sanctorum pia deflens adornat aggerem tumuloque corpus creditum vitae reservat posterae!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.145)
sed ne reliquias resuscitandas et mox cum domino simul futuras discretis loca dividant sepulcris, cernuntur niveis stolis amicti, mandant restitui cavoque claudi mixtim marmore pulverem sacrandum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.65)
stratus humi tumulo advolvebar, quem sacer ornat martyr dicato Cassianus corpore.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.3)
haec ille serpens ore dictat regio, qui mortuorum de sepulcris exiens clamat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.113)

SEARCH

MENU NAVIGATION