라틴어 문장 검색

at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et Isocratis, qui parcissime, decem annis dicunt , ad oratorem nihil pertinet, cuius nullum erit, si tam tardum fuerit, auxilium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 200:3)
tum et tardior pronuntiatio moras habet et suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberate, non haesitare videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 255:2)
neque ero tam credulus, ut, qui habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:2)
at, si tardus ad hoc, eo quoque adhuc remedio utetur ut ipsae notae (hoc enim est ex illa arte non ) aptentur ad eos qui excidunt sensus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 124:2)
non omittam etiam, quod cotidianis experimentis deprehenditur, minime fidelem esse paulo tardioribus ingeniis recentem memoriam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:2)
quare, iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 37:1)
nam cotidie metus crescit, maiusque fit semper quod ausuri sumus et, dum deliberamus quando incipiendum sit, incipere iam serum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 110:2)
sic erunt magna non nimia, sublimia non abrupta, fortia non temeraria, severa non tristia, gravia non tarda, laeta non luxuriosa, iucunda non dissoluta, grandia non tumida.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 246:1)
Igitur color ei exsanguis, foedi oculi, citus modo, modo tardus incessus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장6)
Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturauere iter pergere, Cyrenenses tardius iere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장10)
Nam ut visum est maioribus nostris, sera parsimonia in fundo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 5:4)
sera indicia adfectus sui quaerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 9:3)
Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:5)
Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION