라틴어 문장 검색

Sopor obvius illi Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori numinis et recto decedit limite caeli, inferior volat umbra deo, praereptaque noscit sidera principiumque sui;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권19)
"angit, amate, salus, tune incomitatus, inermis regna petes poterisque tuis decedere Thebis, si neget?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권128)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
qualia trans pontum Phariis deprensa serenis rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo, quo fera cogit hiemps:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권5)
Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione nominis praesumpseratis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 11:1)
Per quod ostendetur, dum a bonis maiorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 9:2)
Itaque maiestatis suae in urbem conlatae grande documentum nostra etiam aetate proposuit, cum Marco Aurelio apud Sirmium reipublicae exempto die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono Kalendarum earundem, quo sanguinem inpurum lacertos quoque castrando libabat, pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 4:1)
Sic et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 7:2)
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:1)
Orcadas etiam insulas ultra Brittaniam in oceano positas, Romano adiecit imperio, ac sexto, quam profectus erat, mense Romam rediit, filioque suo Brittanici nomen inposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.6)
At illis decedentibus, cum successisset actas tempestatis illius nescia, et praesentis solum serenitatis statum experta, ita cuncta ueritatis ac iustitiae moderamina concussa ac subuersa sunt, ut earum non dicam uestigium, sed ne memoria quidem, praeter in paucis et ualde paucis ulla appareret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII.6)
sextus Osuald et ipse Nordanhymbrorum rex Christianissimus, hisdem finibus regnum tenuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.11)
Cuius anno secundo, hoc est ab incarnatione dominica anno DCXLIIII, reuerentissimus pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis, sed tunc Hrofensis episcopus ciuitatis, transiuit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV.4)
Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:3)
Sed illo post non multum temporis prae inopia rerum ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION