라틴어 문장 검색

Cum hoc aetatis esset, quod tu nunc es, duodevicensimum egressus annum, iam pugiones in sinum amicorum absconderat, iam insidiis M. Antonii consulis latus petierat, iam fuerat collega proscriptionis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 51:4)
Modo modo in eundem sinum, ex quo tres nepotes emiseras, ossa trium nepotum recepisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:3)
Cum hae tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 132:2)
" Iniquissima omnium iudicio fortuna, adhuc videbaris sinu eum hominem continuisse, qui munere tuo tantam venerationem receperat, ut, quod raro ulli contigit, felicitas eius effugeret invidiam.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 8:3)
Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona eum summa voluptate perspicit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 54:1)
et rivorum lenis inter prata dis- cursus et amoeni sinus et litora in portum recedentia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:3)
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
Harum contemplatione vir- tutum filium gere quasi sinu !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 147:1)
Proinde istos interroga qui flent, lamentantur, qui strictis gladiis nuda pro pecunia corpora opponunt, qui hostem onerato sinu fugiunt."
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:4)
Gubernator numquam ita totos sinus securus explicuit, ut non expedite ad contrahendum armamenta disponeret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:6)
Aspice elephantorum iugo colla summissa et taurorum pueris pariter ac feminis persultantibus terga impune calcata et repentis inter pocula sinusque innoxio lapsu dracones et intra domum ursorum leonumque ora placida tractantibus adulantisque dominum feras ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:2)
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:2)
nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 143:3)
Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 160:3)
at matres fovere in sinu, continere in umbra volunt, numquam contristari, numquam flere, num- quam laborare.
(세네카, De Providentia, book 1 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION