라틴어 문장 검색

postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 257:1)
cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia implorem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 274:1)
metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 277:1)
terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 278:2)
etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 280:1)
quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 287:1)
quinque lege cautum testabantur, ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 287:2)
ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 296:1)
ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 298:1)
cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, cum ingenti adsensu nomen recitatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 322:1)
et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 330:1)
et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 380:2)
ea quoque gens, ut Insubres acie victos, Boios ita, ut temptare spem certaminis non auderent, territos audivit, in dicionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 401:1)
Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 428:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION