라틴어 문장 검색

dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 353:1)
Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 407:1)
Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 101:1)
sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 371:2)
in primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 495:1)
cur spem meam, quae, si tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 180:3)
sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 32:1)
nam quid mi opust vita, qui tantum auri perdidi, quod concustodivi sedulo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 921)
nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo rem mandatam exsequitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3106)
Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3109)
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo, quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 28)
Fecit officium hic suom, cum tibi est confessus verum, quam volui sedulo meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas, Hegio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 284)
Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2175)
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS8)
Equidem hercle addam operam sedulo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 147)

SEARCH

MENU NAVIGATION