라틴어 문장 검색

secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam remissiones efficiunt in nationibus sonorum scansione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장19)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
a mea tum qualis caneret tibi tibia somnos, tibia, funesta tristior illa tuba!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 77)
Tamen me auctore nemo dicendi studiosus Graecorum more tragoedorum voci serviet, qui et annos compluris sedentes declamitant et cotidie, ante quam pronuntient, vocem cubantes sensim excitant eandemque, cum egerunt, sedentes ab acutissimo sono usque ad gravissimum sonum recipiunt et quasi quodam modo conligunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 251:4)
& si sonus corporis prioris non superat sonum posterioris objectio cessabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:5)
"cantabat fanis, cantabat tibia ludis, cantabat maestis tibia funeribus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권425)
minoris vero ad tibias, ut Statius de Archemoro <tibia cui> teneros solitum deducere manes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1385)
hanc tibiam Graeci πλαγίαυλον vocant, Latini vascam tibiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7373)
viij vero et viiij ipsi contra se medii considerati epogdoum iungunt, qui in musico modulamine tonus vocatur, quae omnium musicorum sonorum mensura communis est. Omnium enim est sonus iste parvissimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:23)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)
Nos autem praestare debemus quatenus, quemadmodum dato calamo extremis foraminibus manentibus musicis mos est, ut medium foramen permutantes atque alios aperientes alios digitis occludentes diversos emittant sonos, vel cum duabus altrinsecus protensis chordis medii nervi sonum musicus vel adstringendo tenuat vel remittendo gravat:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 1:1)
ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 2:1)
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
Factis autem experimentis inveni quod singulis soni recursibus pendulum quasi sex vel septem digitorum longitudinis oscillabatur, ad priorem soni recursum eundo & ad posteriorem redeundo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION