라틴어 문장 검색

in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 514:2)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, vel dedi vel redimi se quacumque pactione possent iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse ut obsidionem relinquant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 517:1)
quam par vestrum factum ei est, quod in obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 548:2)
et quidem - fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meminisse iuvat - cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus educatusque essem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 573:2)
non sine causa di hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae mediam, ad incrementum urbis natum unice locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 575:1)
ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:2)
primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
tum T. Manlius L. filius, qui a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:1)
recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 90:1)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:1)
milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 121:2)
deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:3)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION