라틴어 문장 검색

quisquis es nondum malis satiate tantis caelitum, tandem tuum numen serena:
(세네카, 아가멤논 10:47)
rettulit pedem nomen alternis stella quae mutat seque mirata est Hesperum dici;
(세네카, 아가멤논 15:3)
Pater noster nauigauit sereno die, tranquillo mari, auspicato itinere, integra naue.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 6:7)
Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet ?
(세네카, 행복론, Liber IV 110:3)
subductus ille tempestatibus in solido ac sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac necessariam.
(세네카, 행복론, Liber VII 8:6)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:2)
serena eius mens est, nec quicquam incidere potest, quod illam obducat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 22:3)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
Vide- bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:2)
Tantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapientiam professos interesse quantum inter feminas et mares non immerito dixerim, cum utraque turba ad vitae societatem tantundem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 2:1)
Serene, iniuriam a contumelia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 19:2)
Serene, perfectum illum virum, humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 34:2)
SERENUS :
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 2:1)
Quaero me hercules iam dudum, Serene, ipse tacitus, cui talem adfectum animi similem putem, nec ulli propius admoverim exemplo quam eorum, qui ex longa et gravi valetudine expliciti motiunculis levibusque interim offensis perstringuntur et, cum reliquias effugerunt, suspicionibus tamen inquietantur medicisque iam sani manum porrigunt et omnem calorem corporis sui calumniantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION