라틴어 문장 검색

iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 504:2)
his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam Veios transmigrarent, in contionem universo senatu prosequente escendit atque ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 535:1)
sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 544:3)
"at enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 563:1)
ego contra - nec id mirati sitis priusquam quale sit audieritis - etiamsi tum migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 565:3)
dein, cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti, impulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede ipsa foediorem dare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 238:1)
complete eadem strage campos qua montes replestis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:4)
adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)
illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta strage vasta cernetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 365:2)
postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum telis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 145:2)
trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 157:1)
contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 347:1)
per arma, per viros late stragem dedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:2)
ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 559:2)
et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines - id quod ex monumentis orationum patet - adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 261:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION