라틴어 문장 검색

et, cum in concilium convenitis, non tam curae est 2 publicis mederi periculis quam privatis studere fortunis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 4:3)
si minus institutum, propter imperitiam creditur inridendus:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:3)
maxime ambiendus, quia minime ambitiosus, non studet suscipere sacerdotium, sed mereri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 22:6)
omnes de te boni in commune senserunt omnia bona, cum tamen singuli quique varia virtutum genera dixissent, sane cum sibi quipiam de praesentia tua, quasi te magis nossent, praeter aequum gloriarentur, incandui, quippe cum dici non aequanimiter admitterem virum omnium litterarum vicinantibus rusticis quam institutis fieri remotioribus notiorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 1:2)
per quem saepenumero absentum dumtaxat institutorum tantus colligitur affectus, quantus nec praesentanea sedulitate conficitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 2:3)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
debent igitur vel aequaevi vel posteri nostri universatim ferventibus votis alterum te ut Demosthenem, alterum ut Tullium nunc statuis, si liceat, consecrare, nunc imaginibus, qui te docente formati institutique iam sinu in medio sic gentis invictae, quod tamen alienae, natalium vetustorum signa retinebunt:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Iohanni suo salutem. 2:1)
nam stilum vestrum quanta comitetur vel flamma sensuum vel unda sermonum, liberius assererem, nisi, dum me laudare non parum studes, laudari plurimum te vetares.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 1:2)
namque crebro levibus ex causis, sed leviter, excitabatur, quod nilominus ego studebam sententiae ceterorum naturam potius persuadere quam vitium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:4)
sed de his, si qua vel quoquo modo sunt, quamquam sint maxume falsa ideoque fallentia, si quid plenius planiusque, rectius coram, licet et ipse arithmeticae studeas et, quae diligentia tua, Vertacum Thrasybulum Saturninum sollicitus evolvas, ut qui semper nil nisi arcanum celsumque meditere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 10:1)
is est episcopus Antiolius, cuius relatu, qui pater vobis, quique qualesque vos fratres, qua morum praerogativa pontificatu maximo ambo fungamini, sollicitus cognoscere studui, gaudens cognovisse me memini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:4)
quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:3)
Numquam quam multis, sed qualibus placeas, stude.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N46)
Non quam multis placeas, sed qualibus stude.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 398)

SEARCH

MENU NAVIGATION