라틴어 문장 검색

'laedere gaudes'inquit 'et hoc studio pravus facis.
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장43)
' o seri studiorum, quine putetisdifficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonticontigit?
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장15)
leporem sectatus equovelassus ab indomito vel, si Romana fatigat militia adsuetum graecari—seu pila veloxmolliter austerum studio fallente laborem,seu te discus agit, pete cedentem aera disco:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장5)
siquis emat citharas, emptas conportet in unum,nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica velaaversus mercaturis:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장70)
QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:1)
ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 7:16)
Lege evangelium et vide, quomodo Maria ad pedes domini sedens Marthae studio praeferatur - et certe Martha sedulo hospitalitatis officio domino atque discipulis convivium praeparabat:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:23)
Quidam in hoc omne studium vitamque posuerunt, ut matronarum nomina, domos moresque cognoscant.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:11)
Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
- liventes habuisse me scapulas, plagas sensisse post somnum et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante non legeram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:24)
"si in Deo amore ferventem, cohortantur ad studium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:96)
Antequam domum sanctae Paulae nossem, totius in me urbis studia consonabant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:1)
Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:3)
Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.et suum non possit explicare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:12)
Senectus vero - rursus admoneo - eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION