라틴어 문장 검색

Qua re in cohortando atque suadendo pro- positum quidem nobis erit illud, ut doceamus qua re bona consequi malaque vitare possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:5)
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:4)
Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:4)
Qui autem aequa potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, in quibus verbo sunt liberi omnes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:3)
Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora pervenero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:2)
Ut iam omittam alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:9)
alter, vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:6)
Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:6)
ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:7)
Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:1)
omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:3)
Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 5:2)
Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 19:1)
Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum tenent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 44:1)
Sed omittamus oracula;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION