라틴어 문장 검색

Mira in sermone, mira etiam in ore ipso vultuque suavitas.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 6:2)
cuius esse eum usque ad intimam familiaritatem capacem quo magis scires, breviter tibi studia mores omnem denique vitam eius expressi.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:4)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
ululatus quidem - neque enim alio vocabulo potest exprimi theatris quoque indecora laudatio - large supersunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 13:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:2)
Id tu cum incredibili quadam suavitate sermonum, tum vel praecipue stilo assequeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 2:2)
Neque enim coniectura eget, quid sermone patrio exprimere possis, Cum hoc insiticio et inducto tam praeclara opera perfeceris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 5:5)
' Non mehercule Cato ipse tam bene verum oratorem quam hic Regulum expressit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 5:3)
Est enim tam ineptus ut risum magis possit exprimere quam gemitum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 7:1)
Scimus alioqui huius opusculi illam esse verissimam legem, quam Catullus expressit:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:1)
Quemadmodum magis approbare tibi possum, quanto opere mirer epigrammata tua Graeca, quam quod quaedam Latine aemulari et exprimere temptavi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 18 1:1)
Vides quam acuta omnia quam apta quam expressa.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:1)
mihi abunde est, si satis expressi quod efficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION