라틴어 문장 검색

ancipites tribuli subeunt et carduus horrens;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2341)
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes addictis subeunt cervicibus, et nebulonum spirituum iussis servire ferocibus optant.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1113)
Loth fugiens Sodomis ardentibus omnia secum pignera cara domus properabat sede relicta nubibus urbicremis subducere, sulpure cum iam nimboso ignitus coelum subtexeret aër flagrantemque diem crepitans incenderet imber, angelus hanc hospes legem praescripserat ollis emissus virtute Dei sub imagine dupla, omnis ut e portis iret domus atque in apertum dirigeret constans oculos, nec pone reflexo lumine regnantes per moenia cerneret ignes:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1198)
"amplector, o praefecte, nec me subtraho, ut pro fideli plebe solus inmoler, dignus subire cuncta, si me consulis, quaecumque vestra iusserit crudelitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.132)
"Christus paternae gloriae splendor, Deus, rerum creator, noster idem particeps spondet salutem perpetem credentibus, animae salutem, sola quae non occidit sed iuge durans dispares casus subit;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1181)
"si te morarum paenitet, finem citum subeas licebit:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1339)
horror stupentem persecutorem subit timorque et ira pectus in caliginem vertere;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1405)
sic fata Christum vertice cernuo supplex adorat, vulnus ut inminens cervix subiret prona paratius.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis37)
stridebat gravidis funalis machina vinclis inmensas rapiens alta ad fastigia gemmas, at domus interior septem subnixa columnis crystalli algentis vitrea de rupe recisis construitur, quarum tegit edita calculus albens in conum caesus capita et sinuamine subter subductus conchae in speciem, quod mille talentis margaritum ingens, opibusque et censibus hastae addictis, animosa Fides mercata pararat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1249)
Nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fruit Quill res, aetas, usus semper liquid apportet novi, Aliquid moneat;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 42)
ubi primum poterit se illinc subducet, scio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 121)
Huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:8)
ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:5)
Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:5)
urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 33:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION