라틴어 문장 검색

pariter tamen et illa firmatur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:6)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optaverat, ut quam tardissime succederes patri;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11)
cum bene firmarunt animum praecepta iacentem, sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, rursus amor patriae ratione valentior omni, quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 311)
succedatque suis orbis moderator habenis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 527)
vocibus Evander firmata mente parentis nave secat fluctus Hesperiarnque tenet, iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem egerat et Tuscis obvius ibat aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권280)
Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:1)
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:2)
Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris crimine Nyctimene nostro successit honori?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:35)
Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:3)
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:1)
Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iovis firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 37:1)
reque minas firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:5)
Pavidum gelidumque trementi corpore vixque meum firmat deus excute dicens corde metum Diamque tene.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:69)
Gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:21)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION