라틴어 문장 검색

Eae sunt instantiae, quae exhibent aliquod corpus sive concretum tale, in quo natura inquisita perpetuo sequatur tanquam comes quidam individuus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:3)
Nec minus exhibenda sunt ea quae sunt ultima gradu infimo, quam quae supremo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:12)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
Similiter non invenitur hic apud nos corpus quod non suscipiat calidum igni approximatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:16)
Attamen longe citius suscipit calorem aer quam lapis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:17)
Has autem Delibationes illustrissimae dominationi tuae dico, cum sint ex fructibus optimis quos gratia divina calami mei laboribus indulgente exhibere potui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:8)
Nemo enim est ex iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:21)
Quin et res prosperae ad veteris Testamenti benedictiones, adversae ad Novi beatitudines pertinent, quae et reipsa maiores sunt et clariorem divini favoris revelationem exhibent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:9)
Atque videre sane est opera nobilissima et fundationes ab orbis profecta, quibus effigies animorum exhibere curae erat, cum corporis imaginibus destituerentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:7)
Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:2)
Sane quemadmodum interveniunt agyrtae qui corpori naturali mederi profitentur, sic et corpori politico non desunt homines qui curationes vel difficillimas suscipient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:26)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Si pro modicis beneficiis gratum se exhibeat, argumento est pluris se aestimare hominum animos quam sarcinas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:46)
Et caveat imprimis quivis a consortio hominum iracundorum, et qui facile inimicitias suscipiunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:48)
Neque recipienda est opinio quorundam ex scholasticis, bellum iuste suscipi non posse, nisi ob iniuriam aut provocationem praecedentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION