라틴어 문장 검색

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
hoc simul edixi, non cessavere poetae nocturno certare mero, putere diurno, quid?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 196)
"semel hic cessavit et, ut fit, in scalis latuit metuens pendentis habenae:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 29)
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, argentum, vestes Gaetulo murice tinctas sunt qui non habeant, est qui non curat habere, cur alter fratrum cessare et ludere et ungui praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter dives et importunus ad umbram lucis ab ortu silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unum quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 294)
tu cessas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:24)
quibus ego primum hoc respondeo, quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 335:2)
non enim deserendum id bonum, si quod ingenitum est, existimo, sed augendum addendumque quod cessat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 138:2)
Qualis est Iovis, cum resoluto mundo et dis in unum confusis paulisper cessante natura adquiescit sibi cogitationibus suis traditus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:2)
" Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:6)
Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 6:3)
Exspecto cum magno faenore vitia reditura, quae nunc scio cessare, non deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 3:4)
Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 4:2)
" Quid cessas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 7:4)
Saepe bona materia cessat sine artifice;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 16:3)
" Quid cessas, fortuna ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION