라틴어 문장 검색

Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, vir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem De Analogia conscripsit, 'harenas' vitiose dici existimat, quod 'harena' numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque 'caelum' neque' triticum ';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:4)
'Inimicitiam' autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:4)
Ac propterea peto ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc indicat aestimari a te possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:8)
Tunc, prolato libro De Analogia primo, verba haec ex eo pauca memoriae mandavi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 8:1)
Tunc permotus auctoritate libri poeta:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:1)
Si a Caesare, inquit, ius provocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro provocassem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:2)
Haec quidem Fronto requirere nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 17:1)
Quod unum ergo rarissimum videbatur, invenimus quadrigam numero singulari dictam in libro Saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 18:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)
In eius tragoediae choro inscriptos esse hos versus legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 13:2)
Ponit versus Platonis amatorios quos admodum iuvenis lusit, dum tragoediis contendit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 1:1)
Neque adeo pauci sunt veteres scriptores, qui quidem eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 3:1)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Item ex eodem libro verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 8:1)
non enim minus cupide tabulas istas legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION