라틴어 문장 검색

Aliquid ex eo, quod conposui, turbatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:5)
sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 2:4)
Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 18:1)
Quomodo oculos maior et perfecta suffusio excaecat, sic modica turbat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 5:6)
Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:1)
Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:1)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
nulla serenum umbra turbabit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:5)
Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 1:4)
turbantur maria, cum quieverunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:3)
Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:7)
quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:22)
in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:4)
reliqua membra inutilia sint, ut fortunae iniquitas in beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:13)
haec nec turbari nec eripi potest :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION