라틴어 문장 검색

ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium225)
Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium227)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
2. At imbecillis, quo in numero magna pars urbanorum omnesque paene cupidi litterarum sunt, observatio maior necessaria est, ut, quod vel corporis vel loci vel studii ratio detrahit, cura restituat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장1)
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장32)
Atque ideo quoque nimis otiosa vita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장10)
18 Sed haec tamen summovenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장73)
Vomitus utilior est hieme quam aestate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장78)
utilis plenis, biliosis omnibus, si vel nimium se replerunt, vel parum concoxerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장81)
Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, vino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장98)
Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장104)
Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장131)
Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장150)
Neque aestate vero neque autumno utilis venus est, tolerabilior tamen per autumnum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장151)
Utileque lunam vitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION