라틴어 문장 검색

) Manifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 287)
hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3146)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)
neque quicquam meliust mihi, ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram longam, laqueo collum quando obstrinxero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 130)
Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier, tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 690)
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 2161)
nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 15)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
Collum obstringe, abduce istum in malam crucem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 330)
Nihil agit, collum obstringe homini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 361)
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 213)
ipse in meo collo tuos pater cruminam collocavit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 244)
Decide collum stanti, si falsum loquor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 281)
Cario Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere, ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 17)
Quid hoc hic in collo tibi tumet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 526)

SEARCH

MENU NAVIGATION