라틴어 문장 검색

Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
Quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum auctrices1 cruentae et lascivae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:3)
Numquid non habuimus equos uiliores plurimos, uel alias species, quae ad pauperum dona sufficerent, quamuis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:4)
cuius sedes aeterna non in uili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:1)
trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:8)
Trium quoque feminarum uiliores et minores memoriae cernuntur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:9)
"At qui non audit Musas, qui vendit amorem, Idaeae currus ille sequatur Opis Et tercentenas erroribus expleat urbes Et secet ad Phrygios vilia membra modos."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 442)
o ego, cum aspicerem dominam, quam fortiter illic uersarem ualido pingue bidente solum agricolaeque modo curuum sectarer aratrum, dum subigunt steriles arua serenda boues!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 34)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 450:1)
nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsionis feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 139:2)
inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque adversus quas comparata erat oppressa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 383:2)
ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex barbarica ac vilium mancipiorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 644:1)
ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
quorum princeps M. Iuni vosque, patres conscripti, inquit, nemo nostrum ignorat nulli unquam civitati viliores fuisse captivos quam nostrae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 698:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION