라틴어 문장 검색

rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
Naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:8)
Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura videbar (namque aderam):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:11)
vidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moveri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:12)
" Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 34:8)
Quae si mutare valerem, nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectae pondera despicitur nec quo prius ordine regnat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:8)
muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:9)
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuventam aetatis breve ver et primos carpere flores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 9:3)
Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:1)
Tu pabula cervum ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo nectebas varios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:8)
Iamque per inmensos egesto sanguine fletus in viridem verti coeperunt membra colorem, et modo qui nivea pendebant fronte capilli, horrida caesaries fieri sumptoque rigore sidereum gracili spectare cacumine caelum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 15:7)
Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:20)
Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros addat in hunc florem folioque legatur eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:21)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION