라틴어 문장 검색

Adice incendia, ruinas, naufragia lacerationesque medicorum ossa vivis legentium et totas in viscera manus demittentium et non simplici cum dolore pudenda curantium ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:1)
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia de- lectetur ullius poena - procul est enim a sapiente tam inhumana feritas - sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 36:1)
ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 58:2)
Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 102:1)
non ad Croesum te mittam, qui rogum suum et accendi vivus et extingui vidit, factus non regno tantum, sed etiam morti suae superstes, non ad Iugurtham, quem populus Romanus intra annum, quam timuerat, spectavit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 108:1)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
Ego Herculem fleam, quod vivus uritur, aut Regulum, quod tot clavis configitur, aut Catonem, quod vulnera vulnerat sua?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 143:3)
Ego sic vivam quasi sciam aliis esse me natum et naturae rerum hoc nomine gratias agam ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:6)
sollicitudine breui inter has puella uiua numeratur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.15)
Hic animus sine dubio iurantium fuit, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.20)
conpositio aspera et quae uitaret conpositionem, sententiae uiuae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:7)
Ita uiuo tyranno non perdideras?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Domus cum tyranno incensa.15)
Agitur de iure testamentorum, quorum interiit omnis potestas, si serui uiuorum imperia neglexerint, mortuorum tribuni.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Crux servi venenum domino negantis.31)
Mirabar si talem uxorem uiuo patre habere potuisses.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.11)
Quis alius hanc famam potuit inmittere nisi qui me uiuo filiam conlocare non poterat?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Gener inimici divitis.15)

SEARCH

MENU NAVIGATION