라틴어 문장 검색

" Non sufficit homo iustus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere.
(세네카, 행복론, Liber IV 177:4)
At sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui vix ullis humanis desideriis continguntur ;
(세네카, 행복론, Liber V 19:2)
Noluit ire ad voluntariam servitutem is, cuius libertatem civitas libera ferre non potuit !
(세네카, 행복론, Liber V 33:5)
Beneficium res voluntaria est, at prodesse sibi necessarium est.
(세네카, 행복론, Liber V 50:3)
Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia volo me offerre tibi debitorem voluntarium.
(세네카, 행복론, Liber V 115:1)
Ipsam hanc cupiditatem primo quoque tempore liberandi se meminerimus ingrati esse ;
(세네카, 행복론, Liber VI 202:2)
Illa est voluptas et homine et viro digna non implere corpus nec saginare nec cupiditates irritare, quarum tutissima est quies, sed perturbatione carere et ea, quam hominum inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum est vitiisque illos nostris aestimavimus."
(세네카, 행복론, Liber VII 12:1)
quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:5)
Nunc volo tuas opes recognoscere, lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra caligat.
(세네카, 행복론, Liber VII 54:4)
Quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quaesita nomina ?
(세네카, 행복론, Liber VII 56:4)
Voluntaria mala ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis avaritiae somnia.
(세네카, 행복론, Liber VII 57:3)
" Deinde per clostrum, qua se commissura laxaverat, quattuor denarios in tabernam inseruit ac misit poenas a se exigens improbae cupiditatis, ne alieno adsuesceret.
(세네카, 행복론, Liber VII 112:11)
Adspice, quemadmodum immensae hominum cupiditates hient semper et poscant ;
(세네카, 행복론, Liber VII 129:2)
alium defatigat ex alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe lucri ducit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:6)
sunt quos ingratus superiorum cultus voluntaria servitute consumat;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 7:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION