라틴어 문장 검색

et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 204:1)
Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 216:4)
senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem habuit :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 256:1)
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 334:1)
Consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 558:1)
Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset, a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum uxore ac liberis et propinquis Romam missus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV6)
VICTORIAE nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 2:1)
eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 9:2)
de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 15:1)
senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 87:2)
senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 145:1)
haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 160:1)
Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium Tarquiniensem, A. Terentium Varronem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION