라틴어 문장 검색

" Admone istum, ne postea tam improbe oscitet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:5)
non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed mortalis animi spes avida, quae subinde, quid rerum natura sit, obliviscitur nec umquam sortis suae meminit, nisi cum admonetur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 61:4)
Omnia dicta eius ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 115:2)
" Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 46:2)
Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius in- tempestivi monitoris abire illa iubeat ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 49:3)
Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 54:2)
In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:5)
Illud enim iam non es admonendus neminem bonum esse nisi sapientem.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 37:8)
Non immerito itaque horum contumelias sapiens ut iocos accipit, et aliquando illos tanquam pueros malo poenaque admonet, adficit, non quia accepit iniuriam, sed quia fecerunt et ut desinant facere ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:1)
" Admonitionem servi in tempus sanius distulit, illo tempore se admonuit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:4)
Qui cum legisset epistulam matris, qua admonebatur, ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam potionem non deterritus bibit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:2)
propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:5)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Non vis admoneam, quo diligentior quisque sit et ipse se circumspiciat, alia animi mala ad pessimos quosque pertinere, iracundiam etiam eruditis hominibus et in alia sanis inrepere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 26:1)
Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION