라틴어 문장 검색

Aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine navis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:2)
cernes illic molimine vasto ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concussum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:4)
et mea cumba semel vasta percussa procella illum, quo laesa est, horret adire locum, ergo cave, liber, et timida circumspice mente, ut satis a media sit tibi plebe legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 148)
iam iam tacturos sidera summa putes, quantae diducto subsidunt "aequore valles!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 214)
pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram, si quantam merui, poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 236)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
nos tamen Ionium non nostra findimus aequor sponte, sed audaces cogimur esse metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 42)
quantis increscunt aequora ventis, erutaque ex imis fervet harena fretis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 44)
In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 81)
nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti, quasque petit, Getici litoris intret aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 104)
hic locus est gemini ianua vasta maris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1011)
barbara pars laeva est avidaeque adsueta rapinae, quam cruor et caedes bellaque semper habent, cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor, pectora sunt ipso turbidiora mari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1111)
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit incolumem totiens una procella ratem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 146)
Siquis adhuc istic meminit Nasonis adempti, et superest sine me nomen in urbe meum, suppositum stellis numquam tangentibus aequor me sciat In media vivere barbaria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 101)
ipse, papyrifero qui non angustior amne miscetur vasto multa per ora freto, caeruleos ventis latices durantibus, Hister congelat et tectis in mare serpit aquis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1012)

SEARCH

MENU NAVIGATION